Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 259
Unproofread scanNot analysed yet
Ille manus faciam in vestras hodie incidat vltro.
Dixerat. argenti laeti pepigêre talenta
Ter dena, egregij precium memorabile facti,
Dimittúntque alacres, atque extra limina ducunt.
Ille petit montes iterum, sociósque reuisit.
Forte propinquabat genti solennis, &orae
Festa dies, veterum cum religione parentum
Immunes operum ducunt septem ocia soles,
Pérque domos ouium foetus epulantur, &acri
Fermento parcunt iußi, properatáque liba
Expediunt, mensasque onerant agrestibus herbis
Laetitiae veteris memores. hac luce ferebant
Aegyptum priscos olim caelestibus actos
Prodigiis magna cum praeda exisse parentes
Ingressos pede iter salsas impune per vndas.
Ergo ingens tum sceptriferam concursus ad vrbem
Vndique erat. populíque omnes ad sacra fluebant.
Non effusa tamen turba huc sine more ruebat.
Verum quisque ducémque suis, gentémque tribumque
Vnà ibant comitati, etenim licet omnibus idem
Sanguis, cognataque orti sint stirpe nepotes,
Omnes Isacidae, paribus sub legibus omnes,
Scindit se tamen in bis senas vna tribus gens,
Atque Palaestinam late est diducta per omnem.
Libera gens olim multa munita virum vi,
Florentésque vrbes populis, opibúsque vigentes,
Tunc autem patriis de finibus exturbati
Pene omnes aberant, &Caspia saxa colebant.
Vix de bis senis tribus vna intacta manebat,