Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 260
Unproofread scanNot analysed yet
Alteráque, &patria sese tellure tenebant,
Beniamidum gens, áque ipso domus inclyta Iuda,
Ambae tunc etiam populis opibúsque vigentes.
Tantum autem imperio adiectam, ceu caetera paßim
Contuderat bello, &victricibus hauserat armis,
Hanc quoque seruitio partem Roma alta premebat.
Sceptra vrbitantùm sublataque ademerat arma
Linquens sacra viris, ac leges victor auitas.
Nunc tellus deserta iacet. tot clara fuêre
Moenia, tot populis pariter cum fortibus vrbes,
Haebello, hae validis quassatae viribus aeui.
Vsque adeo saeuas superum pater arsit in iras
Nimbipotens, natique necem non passus inultam est.
Non tamen indecorem tantae solatia cladis
Ipse sinam antiquam (superent modò carmina) terram,