Latin
26
Marco Girolamo Vida, Opera 26
Unproofread scanNot analysed yet
Fungitur ille, tui vera, atque simillima imago
Filius, aeternum qui tecum viuit, &vnum
Est, &idem tecum, tibi nec diuellitur vnquam.
Nascitur humana sub imagine, nascitur ille
Qui semper fuit, est, &erit, cui sidera parent:
Mortalique Deus tegitur sub molè, nec artus
Respuit humanos, nec vitae incommoda nostrae
Factus homo, mortique etiam se subijcit vltro,
Vt nos aeternae mortis de faucibus haustos
Eriperet, claróque humiles inferret olympo.
Ille etiam, mundo cùm venerit vltimus aeui
Terminus, ante noua quàm flagrent omnia flamma,
Arce tuo missu ad terram descendet ab alta
Aetheris, vt vitas hominumque, &crimina discat