Latin
27
Marco Girolamo Vida, Opera 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quaesitor, quem non bene vel malefacta latebunt,
Pro meritis statuet poenas, &praemia cuique.
Cùm verò ingenti flamma arserit orbis vbique,
Continuo tellure noua, caeloque recenti
Cernere erit lustrata hominum volitare per auras
Corpora clara magis caeli radiantibus astris,
Omniaque aetherei complere sedilia caeli.
Tu pater in medijs tot millibus aethere summo
Totus collucens, radiisque micantibus ardens
Longe omnes supra pro maiestatè sedebis
Cum nato aequipotente, tuumque afflabisamorem
Omnibus, atque tuo laetos dignabere vultu,
Vnde animis venit alma quies, sine fine voluptas,
Tunc te sicut es, &sine nobe videbimus atra,
Et nil iam leuibus speculi debebimus vmbris,
Felices omnes, &conditione beati
Quisque sua, haud animis tendent optantibus vltra,
Alter &alterius non suspirabit honores.
Omnibus vnus erit iunctis amor, atque fouebunt
Mutua se, dulcique animis ardore liquescent.
Nec se vlli poterunt posthac summittere culpae,
Vt coeli volucres post prima pericula cines.
Ter felix sine fine quies, sine fine voluptas.
Tunc neque erit finis, neque tempus desinet aeuum,
Quodque est, quódque oli fuit, &quod deinde sequetur
Vnum erit, immensi requiescent sidera mundi,
Mobilis &circum torqueri desinet orbis.
Ipse etiam cursusque sui aßiduique laboris
Oblitus Sol stabit. iners nihil edet in auras
Terra