Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 268
Unproofread scanNot analysed yet
Nec lethum horrescet pro relligione cruentum.
Iam duodena tribus magnae successerat vrbi,
Ipse etiam templo vt solitos inferret honores,
Munere nec tali tam laetaluce careret,
Affatur socios CHRISTVS: lux sacra propinquat,
Omnis se dapibus festa domus apparat vrbe.
Ecquis erit vestrûm, primus qui ad moenia tendat,
Si quis forte opibus fessos inuitet abundans,
Nos quoque vt ante meos obitus, ac funus acerbum
Solennes epulas celebremus, &annua sacra?
Nec longe quaerendus. erit puer obuius vltro
Vrnam humero, lymphasque ferens de fonte recentes,
Quo tendat gressus, aut quo sese ille receptet,
Obseruate, locumque acie capite vsque sequendo.
Limina vos eadem accipiant, tectúmque subite.
Tum dominum affati coram, hospitiúmque rogantes
Exiguam sacris sedem, nostrum edite nomen.
Tectum auratum, ingens, pictísque insigne tapetis
Protinus ostendet structas ibi ponite mensas.
Ipse adero, atque eadem socios ad limina ducam.
Dixit. Ioannes mandata, Petrúsque facessunt,
Et moesti magnae succedunt moenibus vrbis.
Ibant incerti, atque oculis procul omnia obibant,
Cùm puer vrnam humero gestans lymphamque recentem
Vicino veniens de fonte occurrit: eum vsque
Seruantes gressum ferret quacunque sequuntur,
Quâsque subit, subeunt ipsi quoque protinus aedes.
Huc atauis clarúsque Simon, &prole beatus
Septena sese semper referebat ab agris,