Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 269
Unproofread scanNot analysed yet
Siquando caris cum gnatis viseret vrbem.
Nanque illum potius campis, ruríque iuuabat
Degere, ciuilésque procul contemnere honores.
Vmbrae illi nemorum cordi, riuíque secantes
Praedia, quae centum diues vertebat aratris.
Iam grauis argutâsque fides, &carmina amabat
Fluminis in ripis, aut fontem propter amoenum.
Norat enim caeli numeros, mensúsque, viâsque.
Saepe Deo plenus porro ventura canebat
Agricolis, quid Sol, quid menstrua Luna pararet.
Sudíque, pluuiaeque docens praenuntia signa.
Tum sacris intentam igitur concesserat vrbem,
Vt de more dies festos celebraret auito.
Dumque alia famuli mensas, &dona pararent
Parte domus, veterum facta ipse canebat auorum,
Nunc citharae leuibus digitis, nunc pectine eburno
Percurrens molli attactu vocalia fila.
Praecipue à prima reuocabat origine, quaenam
Has ex more epulas, atque haec solennia priscae
Relligio intulerit genti. verum ecce canenti
Improuisus adest Petrus, &sacra carmina rumpit:
Rex ait est nobis, quo nusquam iustior alter,
Aut pietate prior, Christum omnes nomine dicunt.
Is tua nos vltro supplex ad limina mittit,
Exiguam sacris sedem, mensisque rogamus.
His ille auditis gauisus nomine tanto,
Imperat haud haerens animo tectum omne recludi
Hinc hilares totis adolere penatibus ignes,
Et pingui suffire Abrabum iubet atria silua,
Interiúsque viros media in penetralia ducit.
Inde locum ostendit mira testudine pictis
Aulaeis circumuelatum, ostróque rubenti.
Luxuriant sola strata, nitent argentea eburnis
Fulcra torisque, scyphique, auróque e simpi ce lances, Et paßim domus, argentóque, auróque renidet. Atque haec deindem refert: non hoc mihi nomen ad aures