Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 275
Unproofread scanNot analysed yet
Etse cum sociis pura sub nocte virentes
Transtulit in colles olea, &loca sola petiuit,
Atque omnes secum iußit vigilare, sed illi
Aßiduis noctísque disque laboribus hausti
Haud poterant inuictum oculis defendere somnum
Et gelidi in summo recubantes aequore saxi
Infusum toto proflabant ore soporem.
Interea curis confectus tristibus heros
Caelesti velut oblitus se semine cretum
Indignos animo euentus, indigna labanti
Supplicia, atque genus lethi versabat acerbum,
Horrebátque. id enim matris de corpore traxit,
Vtquaecunque hominum mortalia pectora terrent,
Ipse etiam haec eadem mortali corde paueret.
Mens immota tamen, virtúsque inuicta manebat.
Erroiterum, atque iterum genitorem affatus, &ambas
Ad caelum tendens palmas hac voce rorabat:
Imnipotens talin pater ô me funere obire?
Mene aliena malis tantis commissa piare?
Eripe me informi letho, &tua flecte seuera
Consilia in melius, durósque auerte dolores.
Sitamen id fixum sedet, atque haec certa tibi mens.
Nec generi humano gnatinisi morte sequestra
Placaris, non fas orbis me deesse saluti.
Ibo vltro:crimen generis commune refellam.
Dixerat, atque graues curas sub corde premebat
Multa agitans: toto simul ibat corpore sudor
Proruptus, simul &sanguis, vel sanguinis instar.
Etce autem effulgens subito dilapsus ab axe