Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 276
Unproofread scanNot analysed yet
Stelligero pictis iuxta puer astitit alis
Dicta ferens patris, intanto solatia rerum
Turbine, mulcebatque aegrum, curasque leuabat
Abstergens toto fluidum de corpore rorem.
Hortator vero, scelerisque inuentor Iudas
Composito interea vocat hostes vertice ab alto,
offert.
Séque vltrocomitem atque ducem venientibus
Ergo adsunt improuisi illum in vincla petentes.
Longius aera micant tremulai lumine lunae.
Iam clypei resonant, iam ferri stridit acumen,
Pinguiaque exuperant noctem funalia longo
Ordine, multifidaeque faces, quas vnguine supra
Obduxit manus, &ferro inspicauit acuto,
Fit strepitus: vasto circum mons vndique pulsu
Armorum sonat, atque virùm clamoribus omnis.
Quos his nil trepidus compellans vocibus heros,
Heus, inquit, iam state viri, quem quaeritis, adsum.