Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 276-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ferrum, flammaeque? palam conspectus in vrbe
Conuentu cecini magno praecepta parentis,
Cur non vna omnes vos tunc tenuistis inermem?
Ista sub obscurum noctis cur agmina cerno?
Quod si me tamen ad mortem deposcitis armis
Insontem, &vobis adeo obstat gloria nostra,
Hos sinite illaesos nihil hi meruere, nec ausi;
Tantum dilecti comitis mandata facessunt:
Vnus ego vestras explebo deditus iras.
Haec ait, &bis se quaerentibus obtulit vltro.
Illi autem ad vocem toties (mirabile visu)
Procubuere, solóque ingentem fusa dedere
Arma
Anma sonum, atque oculis subito nox plurima oborta