Latin
28
Marco Girolamo Vida, Opera 28
Unproofread scanNot analysed yet
Terraparens. nil iam gigni, nil crescere, alíve
Cernere erit: nil mutari, nil denique obire,
Omnia semper erunt eadem terra, aequora, caelum
Sideraque vltrici mundi lustrata fauilla,
Haud infra aetherei fulgebunt lumina Solis,
Lumina, quae solita mundo nunc luce ministrat.
Tunc mage erit longo Sol lucidus interuallo.
Nullus erit nimbus, nullae toto aethere nubes,
Quae se se obijciant, &opacum lumen obumbrent.
Otia mundus aget: tu solus gignere prolem
Vnigenam perges foecundo in secula verbo.
Gignendi nec finis erit, &vterque heatam
Concordi aflatu semper spirabitis auram,
Sol vti inexhaustum nihil vnquam mittere lumen
Desinit, vsque noua perfundens omnia luce,
Omnia perpetuo conseruans fota calore.
Vnus cuncta reges eris omnia in omnibus vnus.
In te vnum conuersi animis flagrantibus omnes,
Mirari, amplectíque omnes, pascique, fruíque,
Aeternumque tuas resonabunt omnia laudes.
Salue summa boni, fons veri, lucis origo.
Si quid iustitiae est nobis, rectíque, piique,
Si quicquam virtutis, id omne, id fluminis instar
A te fonte venit recti omnis, cum tibi iuncti
Haesimus, hac trahimus tua per commercia partem.
Tu pietas, tu iustitia es, tu cetera virtus
Omnis, &in nostras emanas vndique mentes:
Tu vigor es rerum, tu vis, tu lucidus ille
Splendor, quocaeli regitur pulcherrimus ordo.