Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 286
Unproofread scanNot analysed yet
Subsistunt flentes, atque auia questibus implent.
Haud illi secus, &iam ventum ad limina tecti,
Quod regum quondam fuit antiquisima sedes,
Cum res incolumi regno Iudaea maneret,
Sed tum Romulides orae moderator habebat.
Feruere cuncta vident strepitu, patrésque sub ipso
Vestibulo ante fores dissensu tendere magno,
Jamque facerdotes paulatim cedere ab aula
Romano velut infensos, ac dira minantes.
His animum arrecti paulum lenire dolorem
Incipiunt, rebúsque aliquam sperare salutem,
Atque ita Ioannes: mihi se nonnulla aperit spes:
Solue metum, atque virum pro nato affare, Deíque
Dißimula sobolem, &causas innecte precandi.
His dictis, pariter succedunt aedibus ambo,
Atque ducem senior, qui re suspensus eadem
His super in medio procerum consulta rogabat,
Alloquitur genua amplexans, suppléxque precatur:
Optime Romulidum, quemclari rector olympi
Tustitia voluit Syriam frenare superbam,
Parce pijs, saeuumque hominum compesce furorem.
Hinc ratio penitus sublata est vi geritur res.
Illi ego sum genitor, quem primi gentis in vnum
Coniurant omnes, &ficto crimine terrent:
Tamque tibi, vt scelere ante omnes immanior vnus,
Traditus, immeritas quo pendat sanguine poenas.
Illum autem virtus tantum, &benefacta per orbem
His mersêre malis sua, dum gens effera laudi
Inuidet eximiae, nec fert surgentis honorem.
Talibus orabat largo simul imbre rigabant
Ora senis lacrymae: placido quem Pontius ore
Acipit, atque ambos verbis solatur amicis,
Depositúmque senem molli locat ipse sedili.
Atque haec deinde refert: vt vos hic tempore adestis
Optati? nec enim forsan venisse pigebit.
Tu modò vera mihi scitanti edissere pauca
Nunc pater haud veritus, fidei te credere fas est
Omne meae, caelum &caeli vaga sidera testor,
Sollicito mihi cura tui est nunc maxima nati,
Quem tibi mente agito incolumen seruare, furoremque, (res) Etrabiem, vt potui, compreßi gentis iniquae. kare age, (namque mihi haud nunc primum venit ad ain Quae fortuna! viro, vnde domo, quo sanguine cretus, Ede tuum, matrisque genus: non illa creatus Stirpe humili, mihi si verum mens augurat: vt se licessu gerit? vt vultúque &corpore toto est
Humana maior species? vt lumina honorum
Plena? vt regifici motus? verba inde notaui.
Nil mortale sonat. sensi illo in pectore numen.
Aut certe Deus ille, aut non mortalibus ortus.
Dicite vos: nam me scitantem auertitur ipse,
Et vix responso tacitus dignatur amicum,
contemptorque illi est animus lucísque, meique.
His dictis, senior paulisper. substitit anceps,
Sene vltra tegeret quaerenti, an proderet illi
Et Diuigenus, &verum sine fraude parentem,
Cùm breuiter comes admotus sic fatur ad aurem:
Regia progenies, Nymphae dignate superbo