Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 288
Unproofread scanNot analysed yet
Coniugio, quid adhuc haeres? absiste vereri.
Omnia sublatis aperiiam nubibus vltro.
Pone metus, &rumpe moras. video omnia tuta.
Dixerat. ille igitur missa formidine coepit:
Dicam equidem, nec dux tibi magna arcana silebo.
Sed, quando genus insedit cognoscere nostrum,
Id primum, neque te suspensum ambage tenebo.
Quamuis res inopes opera ad fabrilia versum
Exercent, tamen est mihi regum à stirpe propago,
Admotûmque genus superis, claríque parentes.
Principio innumerae pater Abras gentis, &auctor
Maximus ille tuas non, vt reor, effugit aures,
Qui generi legésque tulit, morémque sacrorum.
Isacon hîc dedit. Isacides Iacobus ab illo.
Bis senos qui mox proceres genuit, quibus omnis
Nostra domos in bis senas gens secta, tribúsque est.