Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 291
Unproofread scanNot analysed yet
Inmedio Anna parens subito correpta furore,
Plena Deo tonta (visu venerabile) in ade
Bacchatur, tollitque inentem caelo vlulatum
Vnum in me conuersa oculos, me fertur in vnum
Nil minus hoc ducentem animo, nil tale verentem,
Corripiénsque maenu, solus tu posceris, inquit,
Annuit hoc vni superûm tibi connubium rex.
Obstupuere omnes. nec tunc ex agmine tanto
Exortem quisquam seniori inuidit honorem.
Ipse aeui quod eram seris minus integerannis,
Multa recusabam, multa huc venisse pigebat.
Aequales aderant fidi, simul &renuentem
Hortari, atque animum mihi blandis addere dictis,
Cedo igitur victus, tandemque vxorius illam
Accedo, &lacrymans lacrymantem ad limina duco:
Etiam nox aderat stellis fulgentibus apta
Suffundens vimbras mundonigrantibus alis:
Secretis thalamis pariter succedimus ambo.
Flebat sponsai: solum lacrymis iuxta omne madebat,
Ac veluti, cum vere subest huberrimus humor
Arboribus, lentae vitis si forte cacumen
Falce putans stirpem feriat male prouidus vnca
Agricola, immeritam &violarit vulnere matrem,
Ipse aderam, &dictis solabar mitibus aegram
Virginis haud cupidus primum decerpere storem,
vum sic longatrahens suspiria pectore ab imo est Orsa loqui: Non religio mihi vana suasit, E thalamos odisse, &virginitatis amorem