Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 292
Unproofread scanNot analysed yet
Aeternum colere. intus agit vis aetheris intus,
Longaeuam responsalicet contraria matrem
Sollicitent, vatumque minae, sunt &mea contra
Vatum iussa mihi, nulli succumbere labi,
Nullis virgineam tedis summittere mentem.
Ante retro primos properet reuolutus ad ortus
Iordanis, sistántque suos vaga sydera cursus.
Haec ait, inque genas stillantes vndique honestae
Ex oculis simul incipiunt turgescere gemmae.
Nec mora, deinde mihi insinuans quatit ima repente
Ossa timor, genua aegra labant: nox plurima oborta
Ante oculos: ter sum conatus pauca profari,
Ter frustrata sono lingua est, nec verba sequuta.
Tum quoque vox audita toro thalamísque paratis
Parce: tamen concessa tibi connubia serua.
Exurgo, atque oculos iam dudum in virgine fixus
Horrenda, tali sum tandem voce loquutus.
Quis mihi te virgo inuito coniunxit olympo?
Quis tantis (non hos equidem quaesiui hymenaeos)
Immeritum implicuit monstris? haud talia quondam
Praedixit puero genitor ludibria vates
Iam senior vates idem, templíque sacerdos.
Ille quidem aut nullos thalamos, mihi nulla manere
Connubia, aut certè clarum fore me inde canebat:
Verum age quae menti surrat sententia pandam.
Quandoquidem superi mihi te iunxere, sed ijdem
Absterrent monstris, licet, &mox vsque licebit
Virgineum serues intacto corpore florem.
Haud tamen ipse ausim iniussus dissoluere sacri