Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 293
Unproofread scanNot analysed yet
Connubij vincla ista, domo degemus eadem,
Ipse tibi vt genitor, mihi tu ceu filia semper,
Téque adeò casus iam nunc complector in omnes.
Hoc tua religio velit, hec mea serior aetas.
Annuit his, aliâque domus in parte puella
Secubuit, mitto totam quae monstra per illam
Sum passus, quàm mira horrens insomnia noctem.
Jamque dies pulsis tenebris inuecta rubebat,
Et face sol rosea nigras disiecerat vmbras,
Corripio estratis artus, sponsamque reuiso.
Vix thalami impuleram bipatenteis cardine portas,
Cùm lux ecce oculis ingens offusa repente.
Collucent summi radiis laquearia tecti,
Collucéntque trabes, visúmque ardere cubile.
Ipsa autem thalami in medio sedet aurea virgo
Attonitae similis, nec enim me multa rogantem
Dignatur. nihil illa meo sermone mouetur.
Tantum fixa oculos caelo, palmásque tenebat
Aut stellae similis, aut puniceae aurorae.
O illa à solita quantum mutata figura:
Quantus honos oculis, quantus decor additus ori?
Haud aliter, quam cum simulachrum excidit acernum
Artificis manus è siluis in sede locandum
Sacrata, quod plebs dehinc supplex omnis adoret.
Si, postquam effigiem poliens trunco extudit arte,
Extremum superimposito decus induat auro.
Immotam penitus circundat lucida nubes
Solis inardescens radiis, stellaeque videntur
Lucentes capiti circum aurea tempora pasci,