Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 296
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc mihi vix paucis auditis talibus ingens
Miranti gelidos subito tremor alligat artus.
Tum sic ille animum diuino pignore firmat:
Parce metu virgo: placuisti ex omnibus vna
Caelituum regi, faciat quam prole parentem.
Et iam concipies puerum grauis ille erit inrens,
Progentémque patris summi secla omnia dicent:
Et quoniam multis olim feret ipse salutem,
Seruabítque pios, patrio dic nomine IESVM,
Sedibus infernis iam nunc lacrymabile nomen.
Supra homines, supra aspicies se tollere, &ipsos
Caelicolas fama insignem, ac praestantibus ausis.
Nam pater omnipotens atauorum in sceptra reponet
Pristina regnantem latè, regúmque sedebit
In solio, neque enim metas, neque tempora regni
Accipiet. toto aeternum dominabitur orbe.
Dixerat: ipsa autem paulatim abeunte timore
Subijcio, sed qua vero ratione, quod inquis,
Confieri poterit? nam mens mihi denique fixa
Atque immota manet nunquam violare pudorem
Virgineum, sempérque virum commercia fugi.
His ego finieram paucis, his ille sequutus.
Te superûm pater afflabit caelestibus auris
Desuper, afflatu quo solo plena sine vllo
Concubitu, exacto grauis edes tempore partum.
Atque ideo, quem foeta dabis, Deus ille feretur
Aeterno genitore satus, qui temperat orbem.
Quae ne vana putes, scis, quae tibi sanguine iuncta Helisabe sobolis vt degerit hactenus exors, (est Vtsterili seclis iam dudum effoeta senectus Spem cunctam abstulerit partus, prolísque creandae,