Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 297
Unproofread scanNot analysed yet
Plena viro pariet tamen illa, &tempore Luna
Perfecto grauidae iam sextum circuit orbem.
Cuncta potest etenim, qui me tibi mittit ab alto
Aethere siderei rex idem, atque auctor olympi.
Haec ait, &paribus se in caelum proripit alis,
Quem supera aspiciens tali sum voce sequuta:
Quisquis es o caeli iuuenum pulcherrime praepes
Obsequor, ac votis quod rex iubet, omnibus opto.
Interea nubes maculoso discolor auro
Demissa ad terram croceis me amplectitur alis
Diffulgent intus radijque, igníque coruscae
Scintillant veluti squamae vario ordine circum.
Squamaeque, stellaeque auri fulgore micantes,
Aduerso quales imitatur Sole colores,
Cùm picturato caelum distinxit amictu,
Nubicolor liquidis effusis imbribus arquus.
Hanc simul omnipotens genitor perflauit ab alto,
Continuò ruit ecce voluta liquentibus astris
Aura potens, quaque illa venit, procul vndique circum
Scintillae absiliunt radiis vibrantibus aureae.
Turbine corripior rapido, visque illa per omnes
Aurai vis omnipotens mihi diditur artus,
Aethereúsque vigor toto se corpore miscet,
Vitâque praedulci mihi corda liquescere amore.
Qualis secreto naturae foedere tellus
Concipit, &vario clam foetu plena grauescit,
Matris vbi in gremium descendit plurimus aether
Aurâque fecundos afflauit verna tepores.
His actis clarum sonuere per aethera coetus
Aligeri cantu vario, plausumque dedere.
Hinc tonitru ingentitremuerunt ardua olympi,
Crehráque per caelum hîc illic rima ignea fulsit.
Talia narrabat virgo, simul ora rigabat
Laetitia illacrymans tum tendo ad sydera palmas
Multa orans animi ambiguus, nec credere quibam
(Mens adeo mihi laeua fuit) tam mira ferenti, Quandoquidem iuuenes plerunque innectere fraudes Virginibus soliti incautis, &fallere furto, Ab faciles dictis aurem praebere puellas. Quin etiam hanc volui (scelus) olim linquere demens: