Latin
314
Marco Girolamo Vida, Opera 314
Unproofread scanNot analysed yet
Soluentem increpuit, tenebrásque à mente fugauit.
Supra nos alij pendentes aëre pennis
Ibant, &noctis resupini infantis ab ore
Humorem arcebant lentum, plumáque tegebant.
Iamque ego perplexum per iter prope fida tenebam
Arua legens sistris bacchata sonantibus, &iam
Tutus erat longe nostris à finibus infans,
Attamen Aegypti penetro interiora, nec vlla
Fida satis tellus mihi visa, aut regis iniqui
Sat sceptris diuisa. animo timeo omnia tuta.
Nec placet Hermopolis, nec centum peruia portis
Visa satis Thebe tanto procul esse periclo.
Nos igitur regum turritis clara sepulchris
Accepit Memphis. hac demum sede quieui
Paupere sub tecto veteris securus amici.
Iam verò Pelusiacas vulgata per oras
Fama Palaestinum subito ferit vndique regem
Florentem teneris orbasse nepotibus vrbem,
Quos frustra insontes paßim ferro impius hausit
Dulcia linquentes vagitu lumina vitae.
Palluit, applicuitque sinu perterrita mater
Infantem, atque animum sceleris perstrinxit imago.
Quos ibi tum rentis fletus, qualíve per vrbem
Funestam credis matres errasse vlulatu?
Sanguine diluta est tellus, caua tecta natarunt.
Non si forte olim incautis pastoribus orta
Ingruerit subito tempestas omnibus aruis,
Omnibus &syluis, tot fusi grandine dira
Spectentur per humum afflictis cùm matribus agni,