Latin · Dactylic hexameter
315
Marco Girolamo Vida, Opera 315
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora quot paßim puerorum abiecta iacebant
Per fora, perque vias vrbis: sic denique multis
Exitio fuit, vt vates praedixerat, infans.
Nunc etiam lugent orbae sua pignora matres.
Non tamen ille diu scelere est laetatus ab illo.
Nam membra immundo correptus tabida morbo
Illaudatam animam paruo post tempore fudit.
Ipse iterum in somnis diuina voce coactus
Linquere monstriferi septem flua flumina Nili,
In patriam redeo, atque memor vestigia retro
Obseruata legens pignus cùm matre reduco.
Forsitan &puero fuerit quae cura requiris,
Quae mens, an virtus illi maturior aeuo,
Ecquid non puerile annis puerilibus ausus.
Si tibi nunc, quaecunque olim admiranda notaui,
Primaeuo dum flore virens adolesceret aetas,
Enumerare vacet, me vox prius ipsa relinquat
Defessum, atque diemctauso nox condat olympo.
Nam quoties dictis tener haud mortalibus ambos
Terruit? aut quoties sanctos expauimus ignes,
Flammarumque globos, &terrificos fulgores,
Saepe quibus visus puer est ardere nitentem
Caesariem, caeli dum splendet luce corusca?
Necreferam quoties renitorem audiuimus illum
Affari solum, arcanâsque expromere voces.
Alma parens tenues arguto pectine telas
Percurrens saepe humana sub imagine coetus
Caelituum tectum intrantes exterrita vidit
Blandiri puero, &pictis colludere plumis,