Latin
317
Marco Girolamo Vida, Opera 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
Humana non vi edoctum, non arte magistra,
Maturúmque animi nimium puerilibus annis.
Nec minus insigni cunctis spectantibus ore
Gratus erat: neque enim poterant se explere tuendo
Flagrantésque Dei vultus, blandósque serena
Luce oculos magis, aut propexum verticis aurum,
Et florem grati, qui vix inceperat, aeui.
Nam quocunque caput circumtorsisset honestum,
Luce recens orta, vel sidere pulchrior aureo,
Laeta serenato ridebant omnia mundo,
Et toto dulcem iactabat corpore amorem.
Inculti qualis nitet inter gramina campi.
Purpureus se cùm primum folijs narcissus
Exeruit, ruptóque caput detexit amictu,
Aut qualis nitidi species micat alma smaragdi
Cùm tenui argento, tenuíve includitur auro.
Prima mali fuit hinc nobis scintilla, puerque
Ex illo formidata primoribus vrbis
Virtute inuisus fuit, &corda aspera mouit,
Atque hoc deinde ingens succensa est fomite flamma.