Latin · Dactylic hexameter
318
Marco Girolamo Vida, Opera 318
Unproofread scanNot analysed yet
Inque dies gliscens furor, atque insania creuit,
Omnia quae porro ipse videns, metuénsque futuri
Orabam impauidum, ne vitae prodigus hosti
Obijceret, ne se perdendum proderet vltro,
Verum luce prius lateant in montibus arces,
Aut nocte in summis celetur turribus ignis,
Obruta quàm longum iaceat sine nomine virtus.
Non tamen ille odijs magis vßit pectora acerbis,
Quam cum ter denis iam vir voluentibus annis
Fontis aquam latices Bacchi conuertit in atros.
Forte Canam mecum Galilaeae aduenerat vrbem,
Mater &ipsa aderat, veteri dum accitus amico
Obsequor, intactam genero qui iungere natam
Conuentu procerum magno de more parabat.
Iamque omnes circumpositis discumbere mensis,
Atque alacres epulari, &vina reposcere laeti,
Nec dum finis erat dapibus, cùm murmur vbique
Exoritur, totâsque auditur triste per aedes,
Laetitiae causam exhaustis liquentia vina
Defecisse cadis, turbaríque omnia visa:
Tum res alma parens tenues miserata puellae
Innuit, &gnatum summissa voce precata est,
Ferret opem. vidi hîc iuuenem primum ore moueri
Turbatum, carae precibus tamen inde parentis
Annuit, &fesso rerum succurrit amico.
Sex, vt erant ibi tot numero, carchesia lymphis
Impleri iubet actutum, mensisque reponi,
Quae simul aspexit propius Deus, omnibus ecce
Mutatus subito nigrescere cernitur humor,
Vimáque pro pura mirantes hausimus vnda.
Audisti dux, &genus, &cunabula nati,
Primitiâsque Dei ne caetera deinde requiras,
Hanc omnem erexit factis florentibus oram.
Quae si audire tamen tibi nunc fert corde voluptas,