Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 335
Unproofread scanNot analysed yet
Horresco, quoties stimulis immitibus actus
Quidam animo subit, idem illo quem tempore vidi,
Dum legerem ex positos hoc ipso in littore pisces,
Obsessum furiis, atque ore immanefurentem.
Hunc olim (vt perhibent) vetitò genuêre parentes
Concubitu iuncti, atque inconceßis hymenaeis.
Quippe thorum ascendêre, Dei cum sacra vetarent,
Lum scenis gens indulget nostra omnis opacis:
Sed non gauisi scelere illi tempore longo.
Nam subito amplexus intérque, &gaudia adulter
Sacrilegam tenues animam exhalauit in auras
Infelix, sceleríque eadem nox prima nefando,
Et pariter suprema fuit discrimine paruo.
Illam autem, aethereis flammis diuinitus ignis,
Corripuit, cum iam maturi pondera partus
Vigerent, eademque duos letho hora dedisset,
Infans ni foret exectae genitricis ab aluo
Exemptus, paruum patris eduxêre sorores.
Ipse etiam mox immeritus scelerata parentum
Facta luit iucunda oculorum luce negata,
Obstructaeque aures penitus mansere, nec illi
Aut vllas haurire datum est, aut reddere voces.
Quin etiam simul atque adoleuit, protinus aegrum
Arripuit furor, infernae vis efferâ gentis.
Centum illum furiae, centum illum (flebile) pestes
Victum exercebant. Erebi legio acta latebris,
Horrendâsque hominis singultus ore cientes
Edebant voces, ac terrificos mugitus,
Illum omnes exclamantem, atque insueta frementem