Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 336
Unproofread scanNot analysed yet
Horrebant, trepidíque fuga se in tecta ferebant,
Siquando nodis, ruptísque immane catenis
Incautis liber custodibus euasisset,
Iamque ille oblitus fratres, iamque ille sorores
Amplius haud gressum patris intra tecta ferebat,
Verum more ferae syluis degebat, &antris,
Sicubi saxa caua, aut aeuo consumpta sepulchra,
Ater, egens, corpúsque abiecto nudus amictu.
Talem igitur nodo manibus post terga reuinctis
Christi ad conspectum, si fors miseresceret ipse,
Vi multa consanguinei, carique trahebant.
Ille autem obniti contra, dum rumpere nodos
Tendit, &horrendos clamores tollere ad astra:
Qualis vbi longis pugnator taurus ad aras
Funibus arripitur, saeuo fremit ore per vrbem,
Et spumas agit, &cornu ferit aëra adunco.
Instant hinc famuli, atque illinc, &verbera crebri Ingeminant, quassantque sudes, per terga, per armos.