Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 338
Unproofread scanNot analysed yet
Expiránsque animam pulmonibus aeger agebat.
Quem iuxta renitore Deosatus astitit. oraque
Attingens dextra, atque oculos, aurésque reclusit:
Iamque videt, loquiturque &corda oblita residunt.
It vulgi clamor super aurea sidera ouantis,
Supremíque patris sobolémque Deúmque fatentur.
Sed quid non ipse eualeat? quin nos quoque missos
Aegris iußitopem ferre, auxilióque leuare
Praesenti: mortis multos de faucibus atris
Non opibus hominum, nulla reuocauimus arte.
Verùm implorato ter tantum voce magistri
Nomine surgebant stratis, ibántque refecti.
Omni autem ex numero sese vix obtulit vnus,
Quem stimulis actum saeuis, caecóque furore
Incassum victi tentauimus, aerior illum
Vsque adeo magis, atque magis vis intus agebat.
Cui cùm ferret opem Diuus mox optimus ipse
Iratus, quod parua sui fiducia nobis,
Corporibus talesfacile, inquit, pellere pestes.
Parcendum dapibus tamen, è caelóque petendum.
Nec solis verò haec vobis concessa facultas.
Sed nomen quicunque meum vulgauerit, omnia
Fas audere, mei modò ne fiducia desit.
Ille etiam iussos immani corpore montes
Transseret, &verso sistet vaga flumina cursu.
Ite animis igitur certi confidite, né ve
Instabili titubate fide. iacite aurea veri
Sémina vbique, orbem vestra perfundite luce
Obductum tenebris, atque alta nocte sepultum.
Vos hominum lux, vos squalentis lumina mundi.
Sic fatus nobis alios subiunxit, vt essent
Consortes tantorum operum, sociíque laborum,
Et septem elegit decies, tamen ipse dolebat
Exiguum numerum, neque tot satis esse ferebat
Tanto operi, ac veluti qui centum vertit aratris.
Tellurem, &campos rastris exercet auites,
Cùm matura seges iam flauis canet aristis,
Si desint, qui messem operis (quae plurima) condant, Fluctuet, atque viros aliis conducat aboris. Quid memorem, vt mentes hominum, curasque latenteis,