Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 339
Unproofread scanNot analysed yet
Quod fiericerto nequeat sine numine cernat?
Quippe animis dubios, tacitidum vana timemus,
Castigans dictis non saepe erexit acerbis
Mirantes: quoties ipsis etiam hostibus olim
Praedixit, quos mente dolos, quae furta pararent
Incassum, aum caeci odiis agitantur iniquis.
Foemina nec latuit bis senos passa per annos
Sanguinis immundi manans de corpore flumen.
Illa quidem ardentis morbi confecta dolore
Pone sequebatur, si qua illum tangere posset,
Hanc vnam rata nempe viam restare salutis.
Ergodum pubes fluit vndique, &agmina inundant,
Illa subit, leuitérque extremum apprendit amictum.
Ad tactum veter effugit de corpore morbus.
lamque abitum latuisse putans clam mente parabat. Praesensit Deus, &pauidam, seséque tegentem Affatus placidè monitis impleuit amicis. Vidi oculos ante ipse meos mortalia nuper
Aut membra exutum, aut perfusum luce superne
Non infra Solis speciem dare corpore lumen.
His, multisque alijs, ego quae creberrima vidi,
Per terras patuit signis Deus. haud tamen vnquam
Sese hominem oblitus moribundo corpore cretum
Muita tulit quoque, mortales quaeferre necesse est.