Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 341
Unproofread scanNot analysed yet
Affuit extemplomultis cum millibus hostis
Noctipotens, quos tartareis ducebat ab antris
Flammea semiferi capitis gestamina quassans.
Iamque sui frustra spe praemia percipit astus.
Ergo illi meditans nequicquam illudere dictus
Talibus aggreditur: Superi tu certa parentis
Progenies, verusque Deus, tibique omnia parent,
Quid durare fame confecto corpore pergis?
Nec subito in totidem conuertere adorea liba,
Haec circum quae saxa vides ingentia, tentas.
Non diuum latuêre doli, atque haec reddidit ore:
Sunt mihi mortali tostae pro munere frugis
Sermones patris auditi, diuinaque verba,
Quae quoties animo repeto memor, effugit omnis
Pulsa fames subitò, mensaeque oblita cupido.
Dixerat: his tamen auditis haud destitit hostis
Congressu victus primo, pugnamque retentat,
Atque alijs super, atque alijs assultibus instat,
Terque nouos semper coepti irritus integrat astus
Nequicquam nunc regnorum, nunc laudis inani
Immotum tentans animum praeuertere amore.
Vt cùm sollicitum tollunt mare fluctibus Euri,
Crebra ferit, saeuitque minaci verbene in alta
Litora, sed saxis allisa reuertitur vnda.
Nec Deus, haec subito quamuis praesentiat, arcet
Conantem, patiturque dolos sibi nectere vanos.
Nunc se marmorei supra fastigia templi,
Nunc rupem supra, scabrumque crepidine saxum
Subuectari vltro sinit, &spem accendit inanem.
Cùm verò vicisse ratusiam gaudia dira
Conciperet frustra ille inhians se protinus heros
Ipse deum claro confessus numine coram
Irrita furta, dolósque exibat semper apertos.
Qualis, vbi excußis per plana euasit habenis,
Liber equus ludit famulos hinc inde sequentes,
Saepe hic dissimulans, atque illic improbus haeret, Perque viam oblatas interdum pascitur herbas. Ast vbi iam videt instantes, elabitur, alteque Emicat; &spatia transmittit maxima campi. Quam speciem expertus nequicquam vbi denique sensit