Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 342
Unproofread scanNot analysed yet
Hostis attox, abijt victusque, Deumque reliquit,
Cui volueres centum pluma pernice ministri
Astabant missu renitoris, opemque ferebant.
Si vero causas odiorum, ac semina quaeris
Tantorum, cur rens omnis opponitur vni,
Haec norint ipsi certe non talia geßit,
Quae capto affingunt odijs crudelibus acti.
Non homines inter magis est affabilis alter:
Non pietate prior, venia complectitur omnes.
Hostis, ciuis ei nullo discrimine habentur.
Multi impune ideo digna, atque indigna ferenti
Obiecêre, omnes nutu cum perd ere posset.
Sera olim cum Sideniam sub nocte per oram
Ferret iterfessus, nos parua exclusit ab vrbe
Gens fera, nec tecto est dignata heroa precantem.
Nos igitur tristes supremum orare parentem
Aspiceret caelo, nec gnatum ferret inultum,
Sed populum immitem caelesti protinus igni