Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 343
Unproofread scanNot analysed yet
Corriperet, subitis, &inhospita moenia flammis:
Non tulit, ac verbis nos indignatus amaris
Increpuit, potiusque vtbem miseratus iniquam est.
Saepe etiam auctores scelerum haud ignarus adibat:
Infamésque domos, scelerataque tecta subibat,
Quo moniti exuerent fastus, morésque sinistros,
Et secum inciperent paulatim assuescere recto.
Sic Matthaeus, agri diues sic noßter &ipse est
Zacchaeus, centumque alij ad meliora vocati.
Nec tamen id faceret dum creber, defuit olim
Qui falli ratus incautum, pro crimine magno
Obijceret, quod non fugeret contagia dira.
Ipse sed, vt medicam veluti languentibus aegris
Ferret opem, totam quaerebat sponte per vruem,
Sicubi mortales mentem caligne preßi,
Quos nocte eriperet bonus, ad lucemque vocaret
In tenebris caeco miseratus pectore volui.
Id superis, superum id magno cordi esse parenti,
Seque ideo claro missum memorabat olympo.
Insuper &coelum compleret quanta docebat
Laetitia, aetherei quanto gens incola regni
Acciperet plausu, siquis mortalibus oris
Inuentor scelerum, atque pijcontemptor, &aequi
Iustitiam colere inciperet, rectumque tueri.
Sicut ouem incautus pastor qui e millibus vnam
Amisit serae oblitam decedere nocti
Cum gregibus, vbi per rupes, pérque aspera tristis
Quaesiuit dumeta diu loca cuncta volutis
Conuisens oculis, demum si forte reposta