Latin · Dactylic hexameter
349
Marco Girolamo Vida, Opera 349
Unproofread scanNot analysed yet
Cemere semper erat numerum, matrésque virósque,
Omnibus idem animus, quibus &mens certa sequendi,
Haud secus ac bellum sicui rex maximus vrbi
Indixit, iamque arma ciet, iamque agmina cogit
Cladem orae, exitiumque ferens, populisque ruinas.
Von tantum iurata manus, lectaeque cohortes
Incedunt sed praeterea quos dirus habendi
Duxit amor varia cupidos ditescere praeda,
Agglomerant multi, atque iniußi castra sequuntur.
Non sat erant lataeque viae, campique patentes
Tot populis iret quacunque sequentibus vltro.
Saepe heros sese ingenti subaucere turbae,
Et montes petere, &desertos quaerere saltus.
Atque equidem memini, cùm propter stagna profectus
Ferret iter, paßimque manus praetexeret ingens
Littora &vrgeret supra densißima morem,
Proripuit sese, ac cymbam, quae forte parata,
Insilijt, subitóque tubens praecidere funem
Teli intra iactum liquidum proceßit in aequor.
Constitit hinc, terramque aspectans, plenáque circum
Littora, diuinis affari vocibus orsus,
Iustitiaeque aperire viam, &vestigia recti.
Hîc illicstabant arrectis auribus omnes
Interclusi vndis, inhiabantque agmine longo
Attoniti, miráque animos dulcedine capti,
Ipse loquebatur, circum sedata silebant
Aequora, vbique modo spirantibus incita flabris,
Frondiferaeque domus auium sine murmure circum
Stabant immotae procuruo in littore siluae.