Latin
350
Marco Girolamo Vida, Opera 350
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non interea longaeuae parcere matres
Vocibus illum omnes mirari insueta loquentem,
Felicémque vteri matrem; felicia matris
Hubera clamabant, quae talem enixa tulisset,
Et teneris immulsisset plena hubera labris.
Nanque docebat humi foedè, in tenebrisque volutas
Ad caelum mortale genus sustollere mentes,
Et lucem aspicere, &vanis desuescere curis.
Tum pacem hortari: placidam super omnia mites
Pacem optate viri, tumidásque remittite flatus,
Demißique animis nil vanae laudis egentes
Mortales contemnite opes, contemnite honores,
Et duris vitam assueti, paruóque beati
Pauperiem tolerate, breuis quaecunque voluptas
Ista adeò, atque diu nihil est mortalibus aegris.
Vohis haud propriae hîc sedes, concessaque longum
Regna, manent meliora graues vbi soluerit artus
Mors anima, vos stelligera pater optimus aula
Protinus excipiet laethos melioribus oris,
Pax vbi tranquilla, &cunctarum opulentia rerum,
Et secura quies, nunquam peritura voluptas,
Et dubitet tanta quisquam mercede laborem
Ferre breuem, terrisque sequi me sponte relictis?
Ad veras emergere opes, emergere honores
Tendite, quos nulli casus, nulla auferat aetas.
Este pij, inter vos mentem exercetè benignam,
Inque vicem placati animis miserescite vestri.
Tum longè prehibite iras, odijsque ferendo
Parcite rumorésque vagos contemnite vulgi,
Nulli
Nelli fas ideo accepto pro vulnere vulnus
Reddere. praestiterit vero pulsantibus vltro
Sese offerrre, genisque ictum expectare secundum.
Vana alij certent armis pro laude, nocénsque
Ferrum acuant, pulchrámque petant per vulnera mor(tem.