Latin
352
Marco Girolamo Vida, Opera 352
Unproofread scanNot analysed yet
Obsernate genus pecudum, genus altiuolantum,
Nullae illis artes, nulla illis cura futuri.
Non tamen aut tegimen, victus aut copia defit.
Omnia diues alit rerum sator, omnia curat.
Ille etiam iniusso tellurem gramine vestit
Floribus appingens sata versicoloribus arua,
Arboribusque comas atque vmbras montibus addit.
Fraudes, insidiaeque absint, ac foeda libido,
Néve modum supra mensis gaudete paratis,
Desidiasque animis, atque ocia pellite vestris.
Nec vetitos thalamos, inconcessumque cubile
Affectate, sitisque alieni desinat auri.
Quisque suis opibus contenti viuite, &vltrò
Spes interdictas, &inania ponite vota.
Néve autem scelerum facies nunc persequar omnes,
Quid dicam, quibus est cordi fraus, atque libido
Dira iuuat, ficto simulant tamen ore latentes
Virtutem, subeuntque dolis, &crimina obumbrant.
Ne, iubeo, ne talem animis assuescite pestem.
Nil adeo latet, ipsa dies quin detegat vltrò.
Praeterea cohibete oculos: ne quaerite vestris
Vulnera sponte animis, fandi hinc compescite amorem,
Saepè olim incautos non lingua coercita mersit.
Discite iamque ideo posthac haud falsa profari,
Iamque nouos purgati animis inducite mores.
Si qua tamen veteris culpae vestigia restant,
Diluite, &sacris contagia vincite lymphis.
Ipse ego fons veluti liquidam purißimus vndam
Sufficiam: properate ad aquas, haurite liquentem