Latin · Dactylic hexameter
353
Marco Girolamo Vida, Opera 353
Unproofread scanNot analysed yet
Matres, atque viri sitientes protinus amnem.
Ferte pedem huc omnes, nec opus potantibus auro,
Argentóve mei fontis patet omnibus vnda.
Sic laeti vitate vias, ita sidera aditur,
Sidereásque domos, mutari nescia regna.
Haec mihi praedixit genitor, quae voce monerem
Veridica: sunt fonte mihi verba omnia ab illo.
Talia dicta dabat, caeli super omnia regem
Placandum non visceribus, non sanguine caeso,
Sed votis, precibúsque iubens exposcere pacem.
Et modus orandi quisnam foret ipse canebat:
Omnipotens genitor, sedes cui lucidus aether,
Sic nomen, laudésque tuae celehrentur vbique,
Et promissa orbi incipiant procedere lustra,
Cùm tua non minus in terris gens iussa facessat
Mortalis, quàm caelicolae tibi in aethere parent.
Nos diuina hodie caelo dape reffice ab alto.
Parce dehinc bonus, vt nostris ignoscimus ipsi
Hostibus, ac nullis aduersis obijce inermes
Tentando, prohibe à nobis sed cuncta pericla.
Addidit &ventura canens fore, cùm vagus
olim
Sol claram speciem concreto lumine tectus
Exuat, &subitò stellanti nocte perempta
Sufficiat nullam Luna orbi argentea lucem
Sanguineis faciem maculis perfusa nigrantem,
Praecipiténtque polo paßim turbata labanti
Sidera, quae lapsu certo, spatióve feruntur.
Vísque ea quae caeli irrequietos conciet orbes,
Desinat, incerto rapiantur vt omnia motu,