Latin
354
Marco Girolamo Vida, Opera 354
Unproofread scanNot analysed yet
Atque prope auulso absiliat de cardine mundus,
Dum terras veluti rapidum per inania fulmen
Ipse iterum petat, &multis cum millibus idem
Adueniens hominum vitas, &crimina quaerat.
Vt res promisso simul ac succenderet igni
Flammarum totum tempestas sparsa per orbem,
Continuo tellure noua, caelóque recenti
Defunctas animas vita in sua corpora rursus
Euocet ad blandum lumen, populósque sepulchris
Eliciat, secúmque pios educat ad astra,
Quos pater à prima praeuidit origine rerum
Mente suos fore, &aethereo transcripsit olympo.
Ibunt aligeri iuuenes, caelúmque profundum
Horrificosonitu implebunt, atque aere recuruo
Quattuor à ventis excibunt vndíque gentes.
Iudicis ad solium properabitur aethere toto.
Ipse altè effulius, montisque in vertice summo
Arbiter effulgens circumferet ora tremenda,
Secernétque pios, dextraque in parte locabit.
Laeua autem coget sontes, quae plurima turba.
Qualis post hyemem exactam, cùm gramine molli
Pascua laeta vocant stabulis armenta reclusis,
Ipse greges pastor nitidos missurus in agros
Sortitur. placidas primo legit ille bidentes
Dinumerans, olidâsque iubet proculesse capellas.
Cernereaerit liquidas longe fulgere per auras
Corpora clara hominum, quibus atrae obnoxia morti
Abluet omnipotens pater, aeternumque manebunt
Amplius haud rerum subiecti casibus vllis.