Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 357
Unproofread scanNot analysed yet
Sic fatus, simui argentum coniecit in ipsos.
Olli autem flentem risere, ac sera videntem.
Infelix abit. hinc amens, caecúsque furore
Multa putat, curae ingeminant, saeuítque sub imo
Corde dolor, caelíque piget conuexa tueri.
Tum secum huc illuc flammantia lumina torquens,
Hem, quid agam infoelix? quana quae secula porrò
Sera adeò tantum scelus vnquam oblita silebunt:
Accedamne iterum supplex, criménque fatebor,
Atque ausim veniam sceleri sperare nefando?
Quo vero aspiciam vultu, quóve alloquarore
Quem semel indignum decepimus, inque merentem
Hinc igitur longe fugiam, quantum ire licebit,
Ignotusque aliis agitabo in finibus aeuum?
Hinc me praecipites me me hinc auferte procellae,
Quo fugit vsque dies à nobis lucę peracta.
At quis erit tutus tandem locus. omnia praeseus
Aspicit, ac terras Deus vndique fulmine terret,
Et me conscia mens, atque addita cura sequetur,
Siue iter arripiam pedibus, seu puppe per vndas.
Quos? quibus? at moror, &ludunt insomnia mentem.
Vos precor ô mihi vos magnae nunc hiscite terrae.
Quid dubito? nunc te tangunt scelera impia Iuda
Infelix. tunc debueras, tunc ista decebant,
Cum reuocare pedem, cum fas occurrere pesti.
Nunt
Nunc morere, atque nefas tu tantum vlciscere dextra