Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 358
Unproofread scanNot analysed yet
Sponte tua, lucémque volens, hominésque relinque.
Talia iactabat certus iam abrumpere vitam
Inuisam, &saeuum letho finire dolorem,
Curarum hanc vnam metam ratus, atque laborum.
Fluctuat, atque sibi semper tellure videtur
Absumi, aut rapido de caelo afflarier igni.
Vsque adeò ante oculos capti obuersatur imago.
Pallor in ore, acies circumlita sanguine, &artus
Algentes tremit, instantis vestigia lethi,
Et nox multa caua faciem circumuolat vmbra.
Omnia nigrescunt tenebris caliginis atrae.
Demens, quipotius veniam sperare fatendo
Non ausus, neque enim precibus non flectitur vllis
Rex superùm, &iustae bonus obliuisciturirae.
Erro ille inceptis perstans, &sedibus haerens
Isdem abijt, siluaeque tremens succeßit opacae
Regia quae propter frondebat plurima tecta.
Atque ibi dum trepidat, qua tandem morte quiescat
Incertus, latebrasne animae scrutetur acuto
Fortiter, &pectus procumbens induat ense.
An se praecipiti iaciat de culmine saltu.
Ipsae quae attonitum, mortísque cupidine captum
Ducebant semper furiae, infensaeque praeibant,
Informem prona nectentes arbore nodum
Ostendêre viam: collo nanque inde pependit,
Vt meritus, laqueóque infami extrema sequutus
Spiramenta animae eliso gutture rupit,
Et totos subitò pendens extabuit artus.
Nondum picta nouo caeli plaga mane rubebat, lamque sacerdotes concursu cuncta replentes