Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 378
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus in manibus rami canentis oliuae.
Quaque egere viam, videas procul ilicet arma
Proijcere, &studijs cunctos mitescere versis:
Iamque in conspectu positis exercitus armis
Regis adest, dicto parentes, sede locarunt
Ordine sese quisque sua, paritêrque quierunt.
Hlic tum nimbipotens genitor circuntulit ora
Ter torquens illustre caput, ter cardine moto
Terribilem increpuit sonitum dein farier infit:
Quae superi vetitum contra haec insania ferri?
Quo ruitis? quia ne auxilio subsistere nostro
Non queat ille, meae aut sint fractae denique vires? Ne saeuite animis, atque hanc deponite curam, Quandoquidem haud fert haec nostro sine numine naScitis enim, vt moriens crimen commune refellat. (tus:
Sic generi humano clausum stat padere olympum.
Illum ideo duros volui exercere labores,
Atque agere in terris extrema per omnia vitam
Finibus exactum cunctis inopem, omnium egentem.
damque ad supremum ventum, manet exitus illum Hichodie grauis insontem irreuocabile lethum, imorti caput ipse sita sponte obuius offert.
Nunc autem subito vi su horruit, &timor illi
Confusam eripuit lethi ipso in limine mentem.
Quippe, Deum velut exutus, mortalis, inermis
Restitit, &telis mansit violabile corpus.
Nil al ter vis diuinos valuisset in artus
Vlla hominum, &cunctis foret impenetrabilis armu
Non adeo vires, non parua potentia nostra,
Vt nequeam si versa retro sententia vatum
Eripere in medio versantem turbine lethi,
Contra illum insurgant omnes ab origine rerum
Quidquid vbique hominum natum extinctumque p aeuum. Non ita me experta est Babylon, vbi ad astra gigantes