Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 379
Unproofread scanNot analysed yet
Tentauêre vias educta turre sub auras.
Vt poterant magnos manibus diuellere montes.
Nunc etiam fumant praefractae fulmine turres,
Vt nimborum acies, tempestatumque quiescant,
Quae vastum rapiant conuulsum à cardine mundum.
Ipse manu terras quaterem, caelum omnecierem
Diluuio cuncta inuoluens, me me ignibus atris
Nunc nunc accinctum, teloque tricuspide dextram
(ro.
Armatum mortale genus saeuire videret,
Huc difflare glebum, haec paßim metere agmina fer
At sinite, adueniet (neque enim mora longior) vrbi
Tempus ei, frustra hunc cùm magno optauerit emptum
Haud tetigisse genus cui dicitur aethere ab aito.
Sic ait, &moto tremefecit vertice mundum
Terrifico quatiens tonitru caelestia templa,
Cantinus
Continuo suporum furor acer &ira quieuit.
Prosequitur tantum votis chorus omnis amicis,
Atque Deum è summotaciti miserantur olympo.
Sicut, vbi inclusi ceptis vacuo aequore campi
Pro laude ac decore accensi certamina miscent
Inter se aequatis iuuenes duo comminus armis,
Hinc spectat procul, atque hinc circunfusa iuuentus.