Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce autem foribus succedens maximus vltor
Haud cunctatus adest diuina luce coruscus.
Porta ingens aduersa manet centum aerea vastis
Vectibus, aeterni postes. hanc nulla neque igni
Vincere vis valeat, neque duri robore ferri.
Constitit hîc Deus; ac dextra stridentia claustra
Impulit: intremuit quo late exterrita tellus
Impulsu, vaga contremuerunt sidera mundi,
Reriâque vmbrosis immugiit atra cauernis.
Ad sonitum horrifico aduentu de vallibus imis
Lucifugi raptim trepido ad sunt agmine fratres
Humana facie crurum tenus, inde dracones.
Tum rudere insuetum, dirúmque e faucibus ignem
Efftare, atque domum piceo omnem inuoluere fumo.