Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 398
Unproofread scanNot analysed yet
Continnò patuêre fores procu lecce repentè
Sponte sua absiliunt conuulsi à cardine postes.
Apparet confusa intus domus, altâque circum
Atria, rarescunt tenebrae, &nox caeca receßit.
Nam Deus haud secus obscuris conspectus in antris
Perstringens oculos diuina luce refulget,
Quam cum gemma ignes splendore imitata corusc
In noctem thalamis lucet regalibus, atrâsque
Exuperat tenebras, largo &loca lumine vestit
Purpurea circum perfundens omnia luce.
Vt verò in mediis Diuum penetralibus hostes
Videre, &faciem inuisam agnouere per vmbras
Ardentem radiis, ac mira luce coruscam,
Protinus aspectu subito terrentur, &imas
Coniiciunt sese in latebras, linguâque remulcent
Commissas vtero caudas, stratique tremendum
Ne quicquam vmbrosis in spelaeis vlularunt.
Quales, quae celsis habitantes alpibus Euros
Semiserae gentes semper patiuntur, &imbres,
Romanas si forte procul fulgentibus armis
Ora exertantes antris vidêre phalangas,
Fumosa extemplo palantes tecta relinquant,
Dispersique iugis, si qua altius exit in auras,
Rupe sedent, longéque duces mirantur euntes.
At casti circum manes fulgore repente
Lustrati passas tendunt ad sidera palmas,
Laetitiâque fremunt subita, lacrymásque dedere,
Nec saturare queunt animos, oculósque tuendo.
Tum laeto vltorem propius clamore salutant
Vnà omnes: Vt te caeli lux clara sereni
Optatum aspicimus, nec nos spes nostra fefellit,
Qui reuehis mundo primo concessa parenti
Munera, &humanum genus omne in pristina reddis,
Ignotasque vias aperis ad sidera caeli?
Venisti, aetherea facies tua lampadis instar
Diffulsit, tandémque oculis lux reddita nostris.
Sed quibus exhaustum aerumnis, quantisque procellis lactatum accipimus? (nigras ea fama sub oras
Detulit) indigno quis sanctum vulnere corpus
Foedanit? quaenam hasta tuo intepuisse cruore,
Quod forrum tulit? an tantum mortalibus vllis
Interris licuit scelus? ô quae clausa remotis
Aequora littoribus terrarum cingitis orbem,
Quae vos, quae tenuêre morae? quibus abdita claustris,