Latin
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 409-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et pangenda alijs credet vineta colonis.
Sic fatus coepit voces ex ordine vatum
Obscuras, veterumque euoluere facta parentum,
Cuncta docens lethum Christo crudele minari,
Quo mortale genus tenebris educeret atris.
Vtclara antiquis portendi haec omnia signis
Monstrabat ratione, oculis caligine abacta!
Vt nostros mira inflexit dulcedine sensus!
Vtresoluta nouo ardebant praecordia amore!
Qualiter aut aeris rigor acri soluitur aestu,
Aut glacies concreta nouo sub Sole liquescit.
Non illum tamen immemores agnouimus antè,
Quàm ventum ad sedem, paruámque subiuimus vrbem.
Nanque iter vlterius fingentem, seque ferentem
Longe alias sedes petere, ambo orauimus, ijsd em
Nobiscum haud à sper tectis succederet hospes,
Id quoque praecipiti suadebat vesper olympo
Iam piceo terras infuscans noctis amictu.
Paruit, &mensas comitum est dignatus egenas.
Vtprimum fruges tostas cerealia liba
Attigit, &solito fregit de more, repentè
Nox abijt, tandemque oculis lux addita nostris.
Agnosco, &supplex manifestum numen adoro.
Sed subito volucres abiens ceufumus in auras
Respuit humanos visus, sensusque refugit.