Latin
LIBER
Marco Girolamo Vida, Opera 410
Unproofread scanNot analysed yet
Talia narrahat Cleophas: quae credita cunctis
Vera negat Thomas, &coeptis perstat in isdem.
Haec mihi (dicam iterum) nemo persuaserit vnquam,
Illum ipsum his oculis clara nisi luce videndum
Hausero, &his manibus nisi vulnera contrectaro.
Sic fatur. simul ecce Deus cum lumine largo
Improuisus adest eterum, sociósque reuisit,
Et clausae mansere fores, mansere fenestra.
Non aliter vitri, quod tectis summouet auras,
Lumine Sol penetrat splendentes aureus orbes
Insertim radios iaciens in opaca domorum.
Nec tamen vlla viae apparent vestigia adactae
Luce, sed illaeso saepe itque, reditque metallo.
Sternunt sese omnes terrae, genibusque salutant.
Vt verò Didymus manifesto in lumine vidit
Vulnera monstrantem, &se nomine compellantem,
Horruit, &prono confestim corruit ore,
Multâque se incusans animo sic denique fatur:
Vera mihi facies, verus Deus, omnia noui.
Haud equidem (fateor) viuum te credere quibam
Post obitus caeli hoc iterum spirabile lumen,
Has auras haurire: animo tua dicta labanti
Exciderant penitus, modò quae suprema dedisti.
Demens, qui te obita non posse huc morte reuerti
Crediderim, cum quarta alios iam luce sepultos
Ad superas caeli nuper reuocaueris oras,
Et memini, atque aderam: sed me mens laeua tenebat. Forsan ad haec tamen haud vestro sine numine tanta (Crede equidem) venit dementia, forsitan olim Proderit