Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 431-2
Unproofread scanNot analysed yet
Diuersa exilia, atque alienas quaerere terras.
Hûc illuc inopes errant. habet omnia victor
Barbarus, &versis nunc luget Graecia fatis.
Nostri autem vt sanctum diuas Helicona colentes
Coeperunt primùm in Latium transferre, fluebaut
Versu incomposito informes, artísque Pelasgae
Inaociles Musa fundebant carmina agresti
Syluicolas inter Faunos. tunc omne sonabat
Arbustum fremitu syluai frondosai.
Nondum acies, nondum arma rudi pater Ennius
ore
Tentarat qui mox Graio de vertice primus
Est ausus viridem in Latio sperare coronam.
Tum rerum causas naturae arcana latenteis
Explorare ausi cecinerunt carmine dulci
mnia Pierio spargentes nectare vates.