Latin
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 432
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita deinde rudes paulatim sumere versus
Coeperunt formam insignem, penitúsque Latini
Agrestem exuerunt morem, liquidissima donec
Tempestas veluti caeli post nubila, &imbres
Extulit os sacrum soboles certißima Phoebi
Virgilius, qui mox veterum squalore, sitúque
Deterso in melius mira omnia rettulit arte,
Vocem, animúmque Deo similis. date lilia plenis
Pierides calathis, tantóque aßurgite alumno.
Vnus hic ingenio praestantis gentis Achiuae
Diuinos vates longe superauit, &arte,
Aureus, immortale sonans, stupet ipsa, pauétque.
Quamuis ingentem miretur Graecia Homerum:
Haud alio Latium tantum se tempore iactat.
Tunc linguae Ausoniae potuit quae maxima virtus
Esse fuit, caelóque ingens se gloria vexit
Italiae, sperare nefas sit vatibus vltrà.
Nulla mora, ex illo in peius ruere omnia visa,
Degenerare animi, atque retro res lapsa referri.
Hic nanque ingenio confisus post habet artem.
Ille furit strepitu, tenditque aequare tubarum
Voce sonos, versusque tonat sine more per omnes.
Dant alij cantus vacuos, &inania verba
Incassum, sola capti dulcedine vocis,
Pierides donec Romam, &Tyberina fluenta
Deseruere Italis expulsae protinus oris.
Tanti causa mali Latiogens aspera aperto
Saepius irrumpens, sunt iußi vertere morem
Ausonidae victi, victoris vocibus vsi.
Ceßit amor Musarum. artes subiêre repente Indignae atque opibus cuncti incubuêre parandis. lampridem tamen Ausonios inuisere rursus Coeperunt Medycum reuocatae munere Musae suscorum Medycum, quos tandem protulit aetas
Europae in tantis solamen dulce ruinis.
Illi etiam Graiae miserati incommoda gentis,
Ne Danaum penitus caderet cum nomine virtus,
In Latium aduectos iuuenes, iuuenumque magistros,
Argolicas arteis quibus esset cura tueri,
securos Musas iußêre, atque otia amare. Illi etiam captas late misêre per vrbes, Qui doctas tabulas veterum monimenta virorum Mercati pretio adueherent, quae barbarus igni hadebat Danaum regni opibúsque potitus.