Latin · Dactylic hexameter
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 434
Unproofread scanNot analysed yet
Qui curas dulces, caríque parentis amorem
Induat, atque velit blandum perferre laborem.
Illa suis niti nondum ausit viribus aetas,
Externae sed opis alienaeque indigacurae est.
Nam puerum, ni praesentis vis fida regentis
Adsit, &huic dulcem studioru infundat amorem,
Illecebrae sacris auertant mille camaenis
Deceptum falsa melioris imagine curae.
Sic quoque vbi cultis plantas defodit in hortis
Agricola, &teneras telluricrediditalmae,
Fraxineas contos subito erigit, &sua cuique
Robora, vt innixae ventos, caelíque ruinam
Contemnant, surgantque leues impune per auras.
Ille autem, pueri cui credita cura colendi
Artibus egregiis, in primis optet amari,
Atque odium cari super omnia vitet alumni.
Ne forte &sacras simul oderit ille camoenas
Imprudens, &adhuc tantae dulcedinis expers,
Deficiántque animi studiorum in limine primo.
Ponite crudelesiras, &flagra magistri
Foeda ministeria, atque minis absistite acerbis.
Ne mihi ne quaeso puerum quis verbera cogat
Dura pati, neque enim lacrymas, aut dulcis alumni
Ferrequeunt Musae gemitus, aegraeque recedunt,
Illiusque cadunt animi, nec iam amplius audet
Sponte sua quicquam egregium, ingratûmque laborem
Inuitus trahit aegrè, animoque ad verbera durat.
Vidi ego qui semper leuia ob commissa vocabat
Ad poenam pueros, furiis insurgere, &ira
Terribilem, inuisos veluti saeuiret in hostes.
Hinc semper gemitus, hinc verbera dira sonabant.
Atque equidem memini cùm formidatus iniquis
Vrgeret poenis solitóque immanior ille
serreret turbam inualidam miserabile visu, Forte puer prima signans nondum ora iuuenta Insignis facie ante alios exegerat omnem lum sociis ludens lucem, obiitúsque timoris
Post habuit ludos iussos ediscere versus.
Ecce furens animis multa increpat ibe, minísque
Insurgens saeuo pauitantem territat ore
Horrendùm, &loris dextram crudelibus armat:
Quo subito terrore puer miserabilis acri
lerripitur morbo. paruo is post tempore vitam
Grescentem blanda caeli sub luce reliquit.
Illum populifer Padus, illum Serius imis
Seriadésque diu Nymphae fleuêre sub vndis.
Tempore iam ex illo, vatem cum dura iubentem
Phaebigenam Alcides animo indignante peremit:
Vocali inuisam feriens testudine frontem,
Debuerat saeuos factum monuisse magistros.
Vos tamen ô iußi iuuenes parete regentum
Imperiis, vitróque animos summittite vestros.
si quem igitur clari formandi gloria vatis Digna manet, verbis puerum compellat amicis Saepe rogans, laudísque animum pertentat amore. Quandoquidem, hunc imis postquam semel oßibus ignem mplicuit, labor inde leuis. se se excitat ardens ponte sua, durósque volens fert ille labores,