Latin · Dactylic hexameter
VE CONTRA SANCTORVM
Marco Girolamo Vida, Opera 433
Unproofread scanNot analysed yet
Et tentamus adhuc sceptris imponere nostris
Externum, nec dumciuiles condimus enses.
Haecaetas omnis, vatum haec fortuna priorum.
Ergo ipsum ante alios animo venerare Maronem,
Atque vnum sequere, vtque potes, vestigia serua:
Qui si forte tibi non omnia sufficit vnus,
Adde illi natos eodem quoque tempore vates.
Parce dehinc puer, atque alios ne quaere doceri.
Nec te discendi capiat tam dira cupido.
Tempus erit, tibi mox cùm firma aduenerit aetas.
Spectatum vt cunctos impune accedere detur.
Interea moniti vos hîc audite parentes.
Quaerendus rector de millibus, eque legendus
Sicubi Musarum studiis insignis, &arte,