Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 461
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen ab nimium puer o ne fide calori.
Non te fortuna semper permittimus vti,
Praesentique aura, saeuum dum pectore numen
Insidet. at potius ratioque, &cura resistat.
Fraeno siste furentem animum, &sub signa vocato,
Et premere, &laxas scito dare cautus habenas.
Atque ideo semper tunc expectare iubemus,
Dumfuerint placati animi, compressus &omnis
Impetus, hîc recolens sedato corde reui se
Omnia, quae caecus menti subiecerit ardor.
Praeterea haud lateat te mil conarier artem,
Naturam nisi vt aßimulet, propiúsque sequatur.
Hanc vnam vates sibi proposuere magistram,
Quicquid agunt, huius semper vestigia seruant.