Latin
HIERONYMI
Marco Girolamo Vida, Opera 462
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc varios morésque hominum, moresque animantum,
Aut studia imparibus diuisa aetatibus apta
Effingunt facie verborum, &imagine reddunt
Quae tardósque senes deceant, iuuenésque virentes,
Foemineumque renus, quantum quoque rura colenti,
Aut famulo distet regum alto e sanguine cretus.
Nam mihi non placeat teneros si sit grauis annos
Telemachus supra, senior si Nestor inani
Gaudeat &ludo, &canibus, pictisve pharetris.
Et quoniam in nostro multi persaepe loquuntur
Carmine, verba illis pro conditione virorum,
Aut rerum damus, &proprij tribuuntur honores,
Cuique suus, seu mas, seu foemina, siue Deus sit.
Semper enim summus diuùm pater, atque hominum rex
Ipse in conciliofatur, si forte coorta
Seditio, paucis. at non Venus aurea contra
Pauca refert Teucrùm indignos miserata labores.
Ingreditur furiis, atque alta silentia rumpit
Acta furore graui Iuno, ac foeta vsque querelis.
Cúmque etiam iuueni gliscat violentia maior,
Ardens cui virtus, animúsque in pectore praesens,
Nulla mora in Turno, nec dicta animosa retractat.
Stat conferre manum, &certamine prouocat hostem
Desertorem Asiae. verùm quantum ille feroci
Virtute exuperat, tanto est impensiùs aequum
Et pietate grauem, &sedato corde Latinum
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Multum etiam intererit, Didéne irata loquatur
An pacato animo. Libycas si linquere terras
Trotanus
Imianus paret, &desertum fallere amorem,
Saeuiet, ac tota paßim bacchabitur vrbe
Mentis inops, immanis, atrox verba aspera rumpet,
Confusasa dabit voces, incertáque, &anceps
luae quibus ante serat. quantum ab distabit ab illa
Didone, excepit Teucros quae nuper egentes,
Soluere corde metum, atque iubens secludere curas,
Inuitánsque suis vellent considere regnis?
Vet te oratores pigeat, artísque magistros
Consuluisse, Sinon Phrygios quo fallere poßit
Arte, dolis quocunque animos impellere doctus,
uóve tenere queat Graios fandi auctor Vlysses Stante domum Troia tandem discedere certos. Quid tibi nunc dulcem prae cunctis Nestora dicam, Qui toties inter primores Argiuorum ligentes potuit verbis componere lites,