Latin
DEI FILIO, DEO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis vbique data est caelo, terraque maríque,
Omnia vt aeterna ditione in secula frenes.
Insuper insigni es genitoris munere adeptus
Praeclarum, &dictis non enarrabile nomen,
Insolitum euectum super omnia nomina nomen,
Quod caelum tellúsque tremunt, atque infera regna,
Supplicitérque vni genua accuruantur vbique.
Idem etiam effoeto cùm venerit vltima mundo
Tempestas, rapidis qua flagrent omnia flammis,
Mortales iterum missu genitoris in oras
Adueniens, hominum vt vitas, &crimina quaeras,
Promeritísque voces ad poenam, &praemia quemque.
Te genus humanum aspiciet fulgere per auras Aëreas fulua in nebula, quem mille sequentur Sanctorum hinc, atque hinc acies, coetúsque volucrum,
Quattuor aere cauo ventos de partibus orbis
Omnibus humanum genus huc excire iubebis,
Omnibus innumerae gentes à finibus ibunt
Magnum ad concilium, non tantùm corpora viua,
Verum etiam quondam defuncta cadauera vita,
Ossaque ab exesis surgent rediuiua sepulcris,
Atque iterum blandae data inibunt limina lucis.
Mille hominum hîc, illinc acies, nouaque agmina vbique