Latin · Dactylic hexameter
DEI FILIO, DEO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 48
Unproofread scanNot analysed yet
Occurrent tibi per volucres liquidi aëris auras.
Interea magni simulator iudicis hostis
Seditione potens multos sub imagine falsa
Ludet, &abductos recto sub signa vocabit,
Atque tibi infestas contrarius instruet alas.
Quem verus mundi pro talibus arbiter ausis
Turbine corripiens terrae ima in viscera condes.
Vt verò genus humanum tot millia campis
Institerint latis, victor medio ipse theatro
Secernes, dextráque pios in parte locabis,
Laeta gregem ceu pastor agens in pascua mites
Matutinus oues semper seiungit ab haedis.
Laeua autem coges sontes miserabile vulgus.
Tum caelum quoque signa dabit tum cardine rupto
Axis vterque loco absiliet, stellaeque ferentur
Aethere praecipites. tum Sol ferrugine tectus
Protinus amissa ceu moerens luce latebit,
Lunáque obisse suum mirabitur obruta lumen.