Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 475
Unproofread scanNot analysed yet
Poma quoque vtiliùs succos oblita priores
Proueniunt, sic regna Asiae, Troiaeque penates
Transtulit, auspicijs Phrygius melioribus heros
In Latium, quamuis (nam Diuùm fata vocabant)
Inuitus Phoenissa tuo de littore ceßit,
Nec connubia laeta, nec incepti Hymenaei
Flexerunt immitem animum tu victa dolore
Jccidis, &curae vix ipsa in morte relinquunt.
Nunquam ò Dardaniae tetigissent vestra carinae
Littora, fors nulli poteras succumbere culpae.
Ergo agite ò mecum securi accingite furtu
Vna omnes pueri, paßimque auertite praedam.
Infelix autem (quidam nam saepe reperti)
Viribus ipse suis temerè qui fisus, &arti,
Externae quasi opis nihil indignus abnegat audax
Fida sequi veterum vestigia, dum sibi praeda
Temperat heis nimium, atque alienis parcere creuit,
Vana superstitio, Phoebi sine numine cura.
Haud longum tales ideo laetantur, &ipsi
Saepe suis superant monimentis: illaudatique
Extremum ante diem foetus fleuêre caducos,
Viuentésque suae viderunt funera famae.
Quàm cuperent vano potiùs caruisse labore,